MC 4/1 1892
Aus Quellen Alpen-Adria
Die Kärntner Geschichtsquellen. Vierter Band 1202–1296. Erster Teil 1202–1262 (Monumenta Historica Ducatus Carinthiae 4/1). Hg. August von Jaksch. Klagenfurt 1906, S. 47f. Nr. 1632.
1892. Bamberg 13. Alife 1225 August.
Kaiser Friedrich II. verleiht auf Bitten Bischof Ekkeberts von Bamberg diesem und dessen Nachfolgern je einen Jahrmarkt für Frankenmarkt (Oberösterreich) und Villach, für letzteren Ort am 25. Juli, je vierzehn Tage vor und nachher.
Liber privilegiorum Bamberg. A 2 f 123 saec. XIII. ex.-XIV. in. im kgl. Kreisarchive daselbst (B).
Mon. Boica 31 a, 523-4 aus B = Oberöst. UB 2, 657, = Huillard-Bréholles, Historia dipl. 2, 514. - Ausz. Ludewig, Scriptores rer. Bamberg. 1, 151; Ank. Reg. n. 817; Böhmer-Ficker, Reg. imp. V. n. 1577.
‡ Fridericus dei gratia Romanorum imperator semper augustus et rex Sycilie. Per presens scriptum notum fieri volumus universis imperii fidelibus tam presentibus quam futuris, quod ad supplicationem Ekkeberti venerabilis Babenbergensis Babenbergensis episcopi dilecti principis nostri concessiumus ei et eius successoribus in perpetuum facere fieri nundinas in villa sua Frankenmarket et apud Villacum, videlicet ut nundine que apud Frankenmarket de concessione nostra statuta sunt, fient singulis annis mense septembri in festo beati Mychahelis quatuordecim diebus ante et diebus totidem post festum eiusdem. Nundine vero statute apud Villacum fient annuatim mense iulii festo scilicet beati Iacobi quatuordecim diebus ante et post festum eiusdem diebus totidem conservande. Quare universitati vestre firmiter precipiendo mandamus, quatenus nullus princeps dux marchio comes scultetus vel ministerialis alta humilisve persona ecclesiastica vel mundana contra presentis concessionis nostre paginam temere venire presumat. Quod qui presumpserit, indignationem nostram se noverit incursurum. Ad huius itaque concessionis nostre memoriam et stabilem firmitatem presens scriptum fieri iussimus sigillo maiestatis nostre munitum.
Dat. apud Alifiam, anno donimice incarnationis millesimo ducentesimo vicesimo quinto, mense augusti, tercie decime indictionis, imperante domino nostro Fridericus dei gratia illustrissimo Romanorum imperatore semper augusto et rege Sycilie imperii eius anno V, regni vero Sicilie vicesimo octavo; feliciter amen.