MC 4/1 1653
Aus Quellen Alpen-Adria
Die Kärntner Geschichtsquellen. Vierter Band 1202–1296. Erster Teil 1202–1262 (Monumenta Historica Ducatus Carinthiae 4/1). Hg. August von Jaksch. Klagenfurt 1906, S. 54. Nr. 1653.
1653. Millstatt 28.
Himmelberg (c. 1211) März 21.
Herzog Bernhard verkündet, dass sein Getreuer Pertold, genannt Tribold, nach Empfang einer halben Mark seitens des Abtes von Millstatt auf ein Gut in Radenthein (ö. Millstatt) zu Gunsten des Klosters verzichtet hat.
Orig. (A 31 : 12*2) im Staatsarchive zu Wien.
Ausz. Ank. Reg. n. 618 zu 1202-1205.
Universis Christi fidelibus tam presentibus quam futuris ego Bernhardus dei gratia dux Karinthie pax et gaudium nunc et in perpetuum. Notum vobis facio, qualiter quidam de fidelibus meis Pertoldus nomine Tribold per se et suos heredes appellationem et querimoniam in quodam predio apud Radintîn totaliter resignavit reccipiens ab abbate Milstatense dimidiam marcam ea videlicet conditione, ut quicunque de cetero idem monasterium in eodem predio gravare aut molestare presumpserit, ipse stet pro ipsis rationem redditurus. Huius rei testes sunt hii: Wichardus de Chârlsperch, Heinricus Cisilî, Gotfridus et frater eius Arnoldus, Hartlebus et filii eius Chůnradus et Otto de Himelberc, Wernherus Mêrhi, Rudigerus Nîuwezhêil, Heinricus de Chrîwich, Heinricus de Osterwiz et alii quam plures. Acta sunt hec in castro Himelberch, XII kalend. aprilis.
S.
An geflochtener Hanfschnur hängt Siegel 1 des Herzogs, beschädigt.